Litteræ quibus conventus Mauziacensis exorat abbatem Cluniacensem ut confirmet electionem fratris J., prioris, in abbatem.
Reverendo patri ac domino suo, domino abbati [Cluniacensi], suæ Mauziacensis ecclesiæ humilis conventus, debitam cum reverentia obedientiam. Cum primum de abbatis nostri E. decessu nuper nostris fuisset auribus revelatum, quosdam de nostris fratribus paternitati vestræ transmisimus, qui ex parte nostra fideliter intimarent quod in J. priorem sine ulla contradictione concordaveramus, a vobis humiliter postulantes ut ipsum nobis in pastorem vestra paternitas concedere dignaretur. Nunc iterum [quosdam] de eisdem fratribus nostris litteris patentibus instructos sanctitati vestræ transmittimus, pietati vestræ unanimiter concordantes quod in eadem petitione, utilitatem et pacem
ecclesiæ fideliter attendentes, et perseveramus et perseverabimus. Quocirca paternitati vestræ supplicamus et petimus, ut utilitati et paci ecclesiæ nostræ Mauziacensis consulentes, eundem priorem famulum vestrum nobis dignemini concedere in pastorem. Et ut in hoc vestra [paternitas] nos unanimes sciat esse, omnium nostrum nomina præsenti paginæ fecimus apponi per elemosinarium, etc.