Litteræ Henrici, prioris Sancti Petri de Abbatisvilla, ad priorem Cluniacensem, quibus se excusat de absentia sua a capitulo generali.
Reverendis in Christo patribus, dominis et amicis in Christo karissimis, priori Cluniacensi et ejusdem loci sacro conventui, frater Henricus, humilis prior Sancti Petri de Abbatisvilla, salutem et obedientiam usque ad mortem debitam et devotam. Significamus vobis, quod cum nos a[r]ripuissemus iter apud Cluniacum, infirmitate detenti corporis a[r]reptum iter nequaquam perficere potuimus ut vellemus. Quare vos dominos et amicos rogamus attencius, quatinus absentiam nostram habere dignemini, si placet, excusatam. Valete in Domino bene et diu. Datum die dominica post Quasimodo, anno Domini M
o CC
o quadragesimo quinto.