Litteræ Galteri de Savianges et Guillelmi, fratris ejus, ad abbatem Cluniacensem, etc., super «quitatione plegiationis pro burgensibus Lugdunensibus».
Viro discreto et religioso domino et amico suo karissimo abbati
Cluniacensi et amicis suis carissimis, domino Jofrido Viridi, Petro et Jofrido de Bosco, burgensibus Cluniaci, dominus Galterus de Savianges et Guillermus, frater suus, salutem et amorem. Noveritis quod nos Bernardum de Chaponaio et Mathæum de Fuer, cives Lugdunenses, quittavimus omnino et absolvimus de captione quam ipsis fecimus prope Plimernum in procin[c]tu itineris sui ad nundinas Lagniaci proximo præteritas. Vos etiam, qui pro ipsis occasione hujus captionis nobis respondebatis, similiter quittavimus et absolvimus. Vestris vero litteris, domine abbas Cluniacensis, quas super hoc habuimus, renumtiamus penitus. Et si aliquis ipsas prætenderet, nullius reputamus esse valoris. Et quia sigillum non habemus, dominum ducem rogavimus, ut sigillum suum faceret apponi. Datum apud Belnam, die mercurii proxima ante mediam Quatragesimam, anno Domini M
o CC
o XXX
o octavo.