Charta qua Haimo, Matisconensis episcopus, notum facit Dalmatium le Hongre recognovisse se abbati Cluniacensi decimam suam de Cortamblei pignori obligavisse, etc.
Universis præsentes litteras inspecturis H[aimo], divina miseratione Masticonensis episcopus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod Dalmacius li Homgres, miles, in nostra præsentia constitutus, recognovit se pignori obligasse domino S., abbati Cluniacensi, pro nonaginta libris Cluniacensis monetæ, decimam suam de Cortamblei et tertiam partem decimæ de Anai, et quicquid juris in eisdem decimis habebat vel habere poterat. Quæ omnia sunt de feodo Cluniacensis ec
clesiæ, prout dictus Dalmacius recognovit. Promisit autem dictus Dalmacius coram nobis, tactis sacrosanctis evangeliis, quod decimas prædictas abbati supradicto et successoribus suis legitime garantizabit, et quod contra prædictam garantizationem non veniret in futurum. In cujus rei testimonium, nos ad preces dicti Dalmacii præsentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini M
o CC
o XXX
o IIII
o, mense januarii.