Litteræ quibus conventus Lehunensis petit priorem ab abbate Cluniacensi.
Reverendo in Christo patri ac domino R., Dei gratia abbati Cluniacensi, sacroque ejusdem loci conventui, salutem et sinceræ devotionis obedientiam. Quoniam ecclesia Cluniacensis omnium subditarum sibi ecclesiarum mater est et magistra, earundem utilitati materna sollicitudine vigilanti tenetur insudare. Sicut bene novit vestræ paternitatis sanctitas, per cujusdam provisoris, quem habuit, incuriam, ecclesia nostra, quasi navis gubernatore destituta, per hujus mundi fluctus maris diutius fluctuavit, et vix tandem ad portum salutis pervenit. Et quoniam ad præsens, unde plurimum dolemus, magistro et pastore nostro destituti sumus, ne iterum navis Petri procellarum impulsibus a portu tranquillitatis avulsa inter hujus mundi mirabiles elationes maris peritura reducatur, sanctitatem vestram rogamus attentius et devote, quatinus eidem de rectore idoneo providere curetis, de tali scilicet quod vestra provisio vestro et nostro cedat honori et utilitati.