Charta Alfonsi, regis Legionensis, etc., qua dat Cluniacensi abbati viginti marchas argenti singulis annis habendas in portaticis castri de Toras et de Torres.
In Dei nomine. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris per hoc scriptum perpetuo valiturum, quod ego Alfonsus, Dei gratia rex Legionensis et Gallicie, do et in perpetuam helemosinam concedo Deo et monasterio Cluniacensi et vobis domno Gerundo, ejusdem monasterii reverendo abbati, vestrisque successoribus in perpetuum,
viginti marcas argenti, singulis annis in procurationem unius diei universo capitulo generali ejusdem monasterii. Has igitur viginti marcas annuatim habendas assigno in decima de meo portatico de castro Toras et de portatico de Torres, ob remedium anime mee et animarum parentum meorum, et quia de bonis et orationibus que in ipso monasterio et in membris ejus Deo jugiter exhibentur partem, ipso largiente, desidero promereri. Si quis igitur filius vel nepos, seu quicunque alius, tam de meo genere quam de extraneo, contra hoc meum factum venire presumpserit, aut hanc meam donationem et helemosinam cassare vel infringere attemptaverit, ipsius Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et quantum prendiderit aut diminuere attemptaverit in duplum restituat, et abbati atque fratribus ipsius monasterii mille marbutinos pro ausu temerario persolvat, et cum Juda, Domini traditore, et cum Dathan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, penas luat perpetuas in inferno. Facta carta apud Beneventum, sexto die januarii, era M
a CC
a quinquagesima sexta.
(Le sceau est perdu)