Charta qua episcopus et capitulum Matisconense notum faciunt se concordiam factam inter se et abbatem Cluniacensem super decanatibus Cluniacensibus gratam habere.
Ego P[ontius], Dei gratia episcopus Matisconensis, et capitulum ejusdem loci, notum facimus universis, quod cum causa verteretur
inter nos, ex una parte, et venerabiles abbatem et conventum Cluniacensem, ex altera, super procurationibus, quas in locis illis quos Cluniacenses decanatus appellant petebamus, in viros venerabiles Hugonem, priorem Silviniacensem, et magistrum Columbum, domini papæ subdiaconum, compromisimus super causa supradicta. Qui, tanquam viri providi et discreti, laboribus et expensis utriusque partis providere cupientes, de consensu partium pacem reformaverunt in modum inferius annotatum: «Ego frater, H., etc. Actum anno gratie millesimo ducentesimo quinto decimo, in vigilia sancti Bartholomei apostoli.» Ego autem Pontius episcopus et capitulum Matisconense, formam pacis ante dictam communi consensu et voluntate ratam habentes et gratam, presens instrumentum sigillis nostris duximus roborandum perpetua firmitate duraturum. Actum anno predicto, et die prescripto, apud Sanctum Petrum Matisconensem.