Charta qua Odo, dux Burgundiæ, notum facit decanatum de Besornay Cluniacensi abbati a Joanne, filio comitissæ Cabilonensis, concessum fuisse.
O[do], dux Burgundiæ, universis præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Cum abbas et conventus Cluniacensis concesserint B[eatrici], comitissæ Cabilonensi decanatum suum de Bessornai, cum omnibus appendiciis suis et pertinenciis in vita sua tenendum sub certis conventionibus, quæ in ipsorum litteris hinc inde continentur, inter alias conventiones, quæ inter ipsos intervenerunt, Johannes, filius ejus, juravit in capitulo Cluniacensi, sicut pro certo didici, quod post decessum matris suæ nihil penitus reclamabit in jam dicto decanatu vel appendiciis et pertinenciis suis, sed ipse decanatus cum omnibus quæ comitissa ibidem acquisierit et ædificaverit et dimiserit cum universis mobilibus et immobilibus ecclesiæ Cluniacensi quiete et integre remanebit. Actum anno gratiæ M. CC. XIIII, mense novembri.