Charta qua Wichelmus et uxor ejus Richeldis dant ecclesiæ beatæ Mariæ Belmontensis vineam in fine Sevoio.
Redemptor humani generis previdens fragilitatem hominum, per semet ipsum ammonere ac protestare dignatus est, dicens: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.» Iccirco {corr: Idcirco} ego, in Dei nomine, Wichelmus et uxor mea Richildis donamus aliquid de rebus nostrę proprietatis jure nostro, quę sunt sitę in comitatu Cabilonense, in fine Sevoio, ad locum qui dicitur Bellemontensis, qui est constructus in honore beatę Marię. Est autem vinea una raxa et dimidia, quę adjacet Sancti Ambrosii, in Sevoio vocatur. Donamus autem ad jam dictum locum taliter, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, in tali tenore, ut omni anno IIII sextarios vini in vestitura persolvamus; et post nostrum discessum, ad supradictum locum perveniat. Terminat autem supradicta vinea de uno latere de ipsa hereditate, et de alio latere terra Sanctę Marię, et de una fronte de ipsa hereditate, et de alia fronte via puplica. Si quis autem hanc donationem contradice (sic) voluerit, non evindicet, sed coactus judicaria potestate, auri libram unam componat. Acta est autem hęc carta in atrio Sanctę Marię Bellemontensis. S. Wichelmi et uxoris ejus Richeldis, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Aremberti. S. Arnaldi. S. Bernuisi. S. Ermenardi. S. Rotberti. S. Uldrici. S. Obberti. Data per manus Sigbaldi presbiteri, anno XXVI regnante Rotberto rege.