CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2661     View  [Back]
Charta qua Odilo, abbas Cluniacensis, concedit in precaria, Hugoni, provisori Sancti Trophimi, domos infra Arelam civitatem.
Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, qualiter convenit inter dunnum Odilonem abbatem, consentientibus sibi subditis, et Hugonem levitam, provisorem Sancti Stephani vel Sancti Trophimi, de mansionibus quę sunt infra Arelam civitatem, prope ęcclesiam Sancti Petri, quę nominantur Pesol, super ipsum Rodanum. Nam quandiu Ugo vixerit teneat et possideat, propter talem vero censum qualem dunnus Maiolus abbas decrevit; et post obitum Ugonis, quales duo de heredibus suis eligere voluerint, teneant et possideant, eo tamen tenore, ut quandiu ipsi duo heres vixerint, per singulos annos suprascriptum censum persolvant, et insuper de duabus modiatis de vinea quę sunt in Laurata vel in suo terminio, per quemquem annum denarios VIII. Sane si quis ex congregatione nostra aut ullus de successoribus nostris, aut ulla opposita persona, contra hanc convenientiam vel donationem agere aliquid vel irrumpere voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et omnium sanctorum incurrat, et omnes maledictiones veniant super eum quę sunt scriptę in veteri et novo Testamento, et componat auri optimi libras X, ac postea convenientia firma et stabilis in evum permaneat. Actum in Arela civitate publice, VIII kalendas aprilis, anno MVIII, indictione VII. Ego Odilo abbas hanc cartulam scribere jussi, et ipse firmavi. S. Ugonis de Calmonte. S. Redempti de Botera. S. Jocfredi. S. Bernardi. S. Riberti. S. Rainaldi. S. Constantini. S. Wolveni. S. Adalelmi. S. Pontii. S. Donnini. S. Gemmonis. S. Laydradi. S. Adalardi. S. Eldigerii. S. Auguarni. S. Ismidonis. S. Christofori. S. Wandalrici. S. Poncii. S. Bonifilii. Raimundus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung