CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2613     View  [Back]
Charta qua Albuinus uxorque ejus Blismodis et filiæ eorum dant monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Sulpitii in monte Caballicoda et villam Cobazolas.
Quamdiu omnipotens Deus, sicut supra. Notum sit omnibus christianis, quod ego Albuinus et conjux mea Blismodis atque filię nostrę Ozsendis et Ermengardis, pro animarum nostrarum redemptione, volumus de proprio nostro jure aliquid delegare Domino Deo, et Sanctę Marię, sanctisque apostolis Petro et Paulo, et Cluniacensi loco, cui preest domnus Odilo abbas, hoc est ecclesia de Sancto Sulpicio et omnia sibi pertinencia, cum vineis, silvis, pascuis, campis cultis et incultis, molendinis, aquis aquarumque decursibus. Dono etiam supradicto loco montem vocitatum Caballicoda, et villam vocatam Cobazolas, cum omnibus rebus ad easdem pertinentibus; eo tenore, ut de ecclesia cum omni sibi pertinentia, ab odierna die quid voluerint [faciant], reliquam autem, quamdiu vixerimus, teneamus, et post nostrum discessum ad ipsum locum veniant, in tali ratione, ut hanc elemosinam nec vendant, nec dent in benefitio, sed teneant in dominicatu. Si quis vero contra insurrexerit, nisi cito resipuerit, omni maledictioni subjaceat. S. Albuinus et uxor ejus Blismodis, [et] filie eorum Ozsendis, Ermengardis. Artardus. Aymo. Eldinus. Petrus. Wuillelmus. Ervicus. Eldradus. Iterum Eldradus. Girbertus. Ingelbertus. Girardus. Rodulfus. Acta mense maio, feria II, regnante Rodberto rege anno VIIII. Rotbertus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung