CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2566     View  [Back]
Charta qua Rodulfus dat monasterio Cluniacensi vineam et campum in villa Flagiaco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint omnes fideles, quod ego Rodulfus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui domnus abbas Odilo preesse videtur, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Marciacensi, in villa Flagiaco: hoc est vineam quę habet in longum perticas X et VIIII, et in latitudine perticas VI et pedes VIIII. Et dono in ipsa villa campum unum, qui habet in longum XXII perticas, in latum perticas VIIII et pedes XI; et terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die via, a sero terra Ucberti, a circio murus. Faciant rectores jam dicti loci quicquid facere voluerint ab hodierna die. Facio autem hanc donationem pro anima mea, ut Dominus qui omnia potest requiem sempiternam ei donare dignetur. S. Rodulfi, qui fieri et firmare rogavit. S. Teutonis, Warnerici, Rodulfi, Warulfi. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto rege anno VII. Almennus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung