CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2563     View  [Back]
Charta qua Rodulfus dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Marciniaco.
Quantum intellectus mensque humana potest sagaciter pensare atque sollerti indagacione perpendere, nichil amplius valet in hujus seculi lucem de gaudia fugitiva lucrare, quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur impendere. Quatinus ego Rodulfus, reminiscens pondus meorum criminum, dono aliquid ex rebus meis Domino Deo et beatis apostolis ejus Petri et Pauli, et ad locum nuncupato Cluniacum: hoc est curtilum unum et cuncta que ad ipsum pertinet, et residet in villa Marciniaco. Supradictum curtilum dono in presenti investitura. Ea ratione hanc donationem facio, ut dum advixero, usus fructuarium colligam, et in vestituram quamdiu vixero persolvam denarios XII; post obitum vero meum, ad suprainsertis precipuis apostolis et ad locum jam dictum perveniat. Sig. Rodulfi datori huic donationi, qui scribere firmarique rogavit. S. Aginulfi. [S. Angilberti.] S. Lanberti. S. Arnaldi. Data per manus Sigbaldi levite, anno VII regnante Rodberti regis. Sig. Teotmari et Duranni.
(Au dos:) Rodulfi in Marciniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung