CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2526     View  [Back]
Charta qua Wichardus, Bernardus et Eldradus, consanguinei Gerlanni, nuper interfecti, mansum de hereditate ejus in villa Masiriaco, monasterio Cluniacensi dant.
Universitatis conditor, consulens inevitabilibus humane fragilitatis casibus, contra cotidianis excessibus salubria medicamina obponere est dignatus, quorum est unus atque precipuus: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quod nos perpendentes Vuichardus, Bernardus et Eldradus, consanguinei Gerlani, nuper interfecti, donamus pro remedio ipsius anime aliquid de ejus hereditate omnipotenti Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo. Est autem mansus cum omnibus ad se pertinentibus, vineis, campis, pratis, silvis aquarumque decursibus et piscariis; et est situs in pago Lugdunensi, in agro Cosconiacensi, in villa Masiriaco. Terminatur autem caput ipsius mansi a mane via publica, a medio die terra Giraldi et Hugonis, a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Sancti Andree: hoc donamus totum ad integrum. Donamus etiam unum servum, nomine Sambadinum. Hec omnia donamus pro remedio ejus anime et in locum sepulture, ut Dominus pro sua clementia concessa sibi omnium delictorum, conferat ei cum sanctis et electis suis gaudia sine fine mansura. Ut autem hec nostra donacio firma et inconvulsa permaneat, eam propriis manibus eorum et aliis testibus firmandam tradidimus. S. Vuichardi sacerdotis, S. Bernardi, S. Eldradi, qui hanc donacionem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Atela, Grimardus, Engelbert, Rollannus, Oolricus, Oolricus filio suo, Ottelanus, Rannulfus suscripsit, Odierius.
(Au dos:) Carta Wichardi pro anima Gerlanni, in villa Masiriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung