CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2499     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi partem silvæ nomine Frasnedo.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco, cui preest dunnus Odilo abbas, meam partem de silva quam vocant Frasnedo, quę mihi jure parentum evenit; et terminatur a mane et a sero via publica, a medio die et a cirtio terra Rannaldi et Noe et Duranni cu[m] heris suis. Est autem sita in pago Matisconensi, in agro Laliacensi. In tali vero tenore dono eam, ut quamdiu vixero teneam, post meum autem obitum ad Sanctum Petrum perveniat; sed in vestitura omni anno II denarios persolvam, ut hec donatio firmum obtineat vigorem. Actum Cluniaco puplice. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. Data mense decembri, regnante Rotberto rege anno V.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung