CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2486     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi medietatem cujusdam alodii cum servis in villa Buxeria.
In nomine Domini. Notum sit cunctis, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, de rebus meę hereditatis, pro remedio animę meę et fratris mei Israel, quę sunt site in pago Matisconensi, in villa Buxeria, medietatem allodii quam ego et jam dictus frater meus Israel inibi habere videmur, in agro Laliacensi, quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur, pratis, campis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, cultum et incultum, totum ad integrum, transfundo medietatem jam dicti alodi. Dono et servum, nomine Petrum, et uxorem ejus Osannam cum omnibus filiis et filiabus eorum, eo tenore, ut hanc hereditatem nulli dent ad beneficium, neque ad defendendum; sed semper eam teneant indominicatum jam dicti monachi a die presenti, nullo contradicente. Si quis autem hanc cartam voluerit calumpniare ex propinquis meis, iram Dei omnipotentis incurrat, et duas libras auri componat; et ista donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco puplice, XI kalendas augusti. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Achini. S. Vuichardi. S. Unfredi. S. Vuiberti. S. Hervei. S. Arlei. S. Bernardi. S. Gisleberti. S. Maioli, fratris ejus. S. Gauzeranni. Data per manum Vuarnerii, anno tertio Rotberti regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung