CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2438     View  [Back]
Charta qua Arembertus et Rothardis dant monasterio Cluniacensi campos et prata in villa Rufiaco.
Domino et sacrosancto cymiterio in honore apostolorum Petri et Pauli benedicto, ubi serviunt monachi Cluniacenses, ego Arembertus et Rothardis donamus campos et prata IIIa pro remedio, ut pius et misericors Dominus animas nostras eruat de pęnis inferni, et pro sepultura. Sunt vero heę res in pago Matisconensi, in agro Rufiacense; in qua villa tradimus campos II, qui in Cardonari vocantur, et terminantur de quaternis partibus terra Sancti Petri. Tercius campus est in Belusia, et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte via publica. Infra istas terminationes, cedimus totum ad integrum, et donamus, ut supra notatum est, prata IIIa, quę terminantur de cunctis finibus terra Sancti Petri. Hęc omnia ad integrum tradimus atque transfundimus ad locum Cluniacum. Porro qui hoc contradixerit, inferat coactus auri uncias II, et presens donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Rufiaci villę publice. S. Raitrudis. S. Agigulfi. S. Rainulfi, Girbergi, qui consenserunt. S. Uldefredi, Rodaldi, Arnaldi, Tedaldi, Rothardi. Ego Johannes scripsi die lunę, in męnse martio, regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung