CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2434     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villa Montellio inter monasterium Cluniacense et Sigibaldum.
Placuit atque convenit inter monachos Clunienses et cuidam viro, nomine Sigbaldo, ut interscamiarent quasdam terras; quod et fecerunt. In primis dederunt monachi supradicto viro campum unum in villa Montellio, in campo Maticensi, qui terminatur a mane et a sero viis publicis, a medio die terra Constantii, a circio supradicti viri. Et donant in ipsa villa petiolam de terra quę est conclusa in suo clauso; et in alio loco, ubi vocatur Cumba Sancti Ylarii, donant campum unum supradicto homini, terminantem a mane terram Sancti Petri, a medio die pratum, a sero ad ipsum receptorem, a circio Sanctum Petrum. Et donant unam petiolam de campo in jam dicto campo, terminantem a mane et a sero ad ipsum receptorem, a medio die via publica, a circio terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, donamus supradicto homini quę sunt suprascripta. Econtra donat Sigbaldus jam dictis monachis, in villa Montellio, campum et pratum insimul tenentes, quo ad Salnat vocatur, et terminatur a mane terra Duranni cum heredibus, a medio die via publica, a sero et a circio terra Sancti Petri. Et in alio loco unam petiolam de terra inter Duas Vias, et in alio loco qui in Maila vocatur duas petiolas de terra, terminatas de omnibus partibus terra Sancti Petri; ut faciat unusquisque de suo scamio quod voluerit ab hodierno [die] et deinceps. Actum Cluniaci publice. S. Sigbaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Gymeri, Tethirici, Biraudi, Rainulfi, Adalelmi, Eldredhi, Ugulardi, Constantii. Data mense januario, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung