CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2413     View  [Back]
Charta qua Robertus dat sanctæ Mariæ Belmontensi vineam et campum in villa Corzellas.
In Christi nomine. Ego Rodbertus notum esse cupio cunctis christianis longe lateque diffusis, quod pro remedium anime mee et conjugis mee, Tedee nomine, seu cœterorum parentum et familiarium meorum, trado quandam mei juris hereditatem, hoc est una vinea et unum campum, et residet in comitatu Cabilonensi, in villa que dicitur Corzellas; et terminat ab una parte terra sancte Dei genitricis Marie Belmontensis, ab alia parte pratum Oddrici, in aliis autem partibus terra est francorum. Hanc supra nominatam terram, campum scilicet et vineam simul tenentibus, trado Domino Deo omnipotenti ac sancte Virginis Marie Belmontensis, et ego et uxor mea et filii mei, ut faciant possessores ipsius loci quicquid placuerit. Quod si quisquam extiterit (quod absit!) huic mee paupercule donationi contrarius existere volens, nequaquam valeat obtinere quod petierit; sed potius libram auri componat, et insuper in iram Dei omnipotentis incurrat, nisi ad congruam emendationem venerit. Sig. Rodberti et uxoris ejus Tedee, qui fieri et firmare rogaverunt. S. filiorum ejus Bernardi, Ebrardi, Richildis. S. Rodberti. S. Arberti. Actum publice in villa Corcellas, in eadem terra ipsius Isimbardi, inhibi actum II kal. marcii, regnante Rodberto rege.
(Au dos:) Carta Rodberti de Corcellas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung