Charta qua Constantius dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Rufiaco.
Redemptor humani generis Dominus Jesus Christus, homo pro hominibus factus, per Evangelium fidelibus suis loquitur dicens: «Thesaurizate vobis thesauros in cęlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur.» Et item dicit Scriptura: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter notum sit omnibus hominibus, quod ego Constantius dono Sancto Petro quandam vineam quę sita est in pago Maticensi, in villa Rufiaco; quę terminatur a mane et sero de ipsa hereditate, a meridie et a circio terra Sancti Petri. Hanc donationem eo tenore facio, ut quamdiu vixero teneam, et in vestitura reddam omni
anno sextarium de vino, et post discessum meum ad jam dictum sanctum perveniat. S. Constantii, qui fecit et firmare rogavit. S. Rothardi, Adalberti, Clementis, Bernardi, Otberti, Constantii, Petri. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto. Andraldus levita scripsit.