CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2337     View  [Back]
Charta qua Rainaldus et uxor ejus Adeleidis dant monasterio Cluniacensi medietatem putei salis in villa Sez, in comitatu Portensi.
In nomine sanctæ et individuę Trinitatis, potenter cuncta regentis ac disponentis. Notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, Christi caractere insignitis, quod ego Rainaldus et uxor mea Adeleidis, pro remissione peccatorum nostrorum omnium, donamus et perpetualiter possidendum tradimus Deo, omnium bonorum datori, et beatissimis Petro et Paulo ejus apostolis, simulque habitatoribus Cluniensis cœnobii, quibus domnus Odilo abba plus prodesse studet quam preesse, sub divino famulamine constitutis, videlicet ad conficiendum sal, medietatem unius putei et IIIIor baiernas ad coctionem ejusdem salis. Donamus interim jam denominatis patribus tantillum spatium terræ in quo valeant, ob gratiam suæ habitationis, mansiones duas construere, unam scilicet ad manendum, alteram in qua peragatur ars pistoria. Est autem hoc in comitatu Portensi, in villa quę dicitur Sez. Si quis vero huic donationi calumpniam inferre temptaverit, iram incurrat almi clavigeri Petri, qui ab ipso superno judice sceptrum solvendi et ligandi suscepit, et nisi cum satisfactione emendaverit, cum impiis et sceleratis æternis tradatur cruciandus incendiis. Data per manus Iterii levitæ, regnante rege Rotberto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung