CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2335     View  [Back]
Charta qua Odulgerius et uxor ejus Osanna dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Osiaco.
Latores legum sancxerunt, qui de proprio jure aliquid tradere voluerit, coram plurimis testibus per scripturarum seriem inconvulsa maneat omni tempore. Igitur ego, in Dei nomine, Adulgerius et uxor mea Osanna, reminiscimus enormitatem nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctorum apostolorum ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum et monachis ibidem militantibus aliquid de hereditate nostra, pro remedio animabus nostris, hoc est curtilum unum, in tali tenore, ut quamdiu vivimus teneamus et possideamus: reddentes censum, hoc est quinque sextarios de vinum de ipso curtilo in vestituram. Est autem situs ipse curtilus in comitatu Matiscensi, in villa Osiaco, in agro Griviliaco. Facimus autem hanc donationem in tali conventu, ut post mortem nostram sepeliant nos sepedicti monachi. Terminat autem ipse curtilus a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Constantii, a certio terra Adalart. Si quis vero hoc donum calumniaverit, veniant super eum omnes maledictiones quas continet vetus novumque Testamentum. Cogente etiam judiciaria potestate, auri libras III componat; et hoc donum deinceps firmum et stabile omni tempore maneat. S. Odulgerii et uxoris ejus Osanne. S. Aymo et S. uxoris sue Odile. S. Humberti. S. Mainbodi. S. Joanni. S. Durant. S. Rotberti sacerdotis. S. Tetbaldi. S. Rainordi. S. alii Duranni. S. Bernardi. Regnante Rotberto rege. Ramnulfus, monachus et sacerdos, scripsit rogatus.
(Au dos:) Carta Odulgerii. - Odulgerius Griviliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung