CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2311     View  [Back]
Charta qua Airoardus et uxor ejus Fredeburgis atque filius eorum Robertus dant monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Capagiaco.
Sacrosanctę Dei ęcclesię dicatę in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli. Ego igitur Airoardus et uxor mea Fredeburgis et filius meus Rotbertus, donamus, pro remedio animarum nostrarum, aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Maticensi, in villa Capagiaco, hoc est mansus indominicatus, ubi ego sto; terminat autem a mane terra Sancti Petri, a medio die via puplica, a sero via puplica, a tertio increpito; faciantque rectores loci Cluniensis a die presenti quicquid facere voluerint. Dono etiam de omni mea hereditate duas partes Sancto Petro, de campis, et pratis, et silvis, et tertiam vero partem reservo mihi; ita ut partes beato Petro traditę firmum vigorem habeant. Si quis autem hanc donationem infringere voluerit, vindicare non valeat. Signum Wilelmi comitis. S. Odulrici. S. Ratherii. S. Heldini. S. Odilonis. S. Airoardi et uxoris ejus Fredeburgis, S. Aitoardi et filii eorum Rotberti, S. Siguini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wiliberti, filii ejus. S. Arlei. S. Ingelelmi. S. Oterii levitę. S. Rannaldi. S. Wiberti. S. Noę. S. Ansaldi. Actum Cluniaco, regnante Rotberto anno I.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung