CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2291     View  [Back]
Charta qua Osbertus et uxor ejus Raimberga vendunt Volfardo et uxori ejus Ermengardi campum in Monte Pareno.
Domino fratribus Volfardo et uxore sua Ermengart. Ego quidem Osbertus et uxor mea Raimberga, venditores, vendimus vobis aliquid de res propriæ hereditatis nostræ, que sunt site in pago Matisconense, in agro Itgiacense, in Monte Pareno, Moiado vocat; est campus unus qui terminat a mane Bosco Volgerio, a medio die terra Vuiniart et ad infantes suos, a sero via publica, a cercio terra Sancta Maria, et habet perticas agripedales a mane in uno fronte V, in alio fronte a sero VI. Infra isto terminio et perticatio vobis vendimus, tradimus, atque transfondimus, et accepimus de vobis precium, sicut inter nos convenit, valente solidos IIII, et faciatis post hunc diem quicquid facere volueritis in omnibus, nullum contradicentem. Si quis venditionem istam contradixerit, auri uncia I conponat, et inantea vendicio ista firma stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matiscono. S. Osberto et uxore sua, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Samuel. S. Girart. S. Dominico. Data per manu Rodulfi presbiteri, IIII nonas aprilis, anno VIII regnante Ugone rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung