CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2282     View  [Back]
Charta qua Wichardus monasterio Cluniacensi dat res suas in villis Givrosio, Curtestrilo et Osanno.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis christianis, quod ego Wichardus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis de Cluniaco, de mea hereditate pro anime meę remedio, et pro animabus omnium parentorum remedio. Sunt autem ipse res site in pago Lucdunensi, in villa Givrosio; hoc est unum curtilem in ipsa villa situm; qui terminat a mane terra Sancti Martini, a medio die aqua Justana, a sero et a cercio via publica. Infra istas terminaciones, dono monachis de Cluniaco. Et in alia villa, vocabulo Curtestrilo dono unum campum quem dicunt in Marcia, ubi habet unam sexteradam de terra; et terminat a mane terra Aloldi, et a medio die alii Aloldi, a sero Sancti Petri, a cercio terra Odilan. Dono in alio loco, in villa Osanno unum pratum quem vocant ad Cledas, qui terminat a mane terra comitis, a medio die Sancti Petri, a sero Richardi, a cercio de ipsa hereditate. Ab hodierno faciant monachi quicquid voluerint. S. Wichardi, qui hanc donacionem facit. S. Evrold. S. Biliard. S. Ermengardi. S. Constantino. S. Aalberti. S. Gislaberti. S. Constantio. S. Arnulfi. S. Gislardi. S. Dodon. Actum mense marcio, regnante Rodulfo rege.
(Au dos:) Wichardi in Givroso, Curtestilo et Osano, pago Lugdunensi. - Carta Richardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung