CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2280     View  [Back]
Charta qua Adalardus et uxor ejus Ocdela atque filii eorum dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Turuniaco, Buscitgas, Rantiaco et Vendonensa.
Auctoritate antiquorum patrum sanccitum est, ut ea quæ in posteris volumus fore firma, ne astu fallacie cavillentur, scripturis adnotationum corroborentur. Unde ego, in Dei nomine, Adalardus et uxor sua Ocdela et filiis nostris Adalardo, Stephano, pro remedium animas nostras atque cęterorum filiorum meorum cunctorumque parentorum meorum, tam vivis quam defunctis, dono et concedo ad locum cui vocabulum est Cluniensis, et est dicatum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quo in loco domnus Odilo abba præesse videtur, aliquid de rebus meis quæ sunt site in pago Lucdunensis, in villa quæ dicitur Turuniaco: hoc sunt duos masos et dimidium Castaniriaco; et in alio loco, in villa quæ dicitur Buscitgas, unum masum cum campis et pratis, atque apendiciis quæ ad illum masum pertinet; et in alio loco, in villa quæ dicitur Rantiaco, una colonia quę fuit Anrico, et quantum ad istos masos et ad ista colonia pertinet vobis dono; et in alio loco, in villa quæ dicitur Vendonensa, unum mulinario cum curtilo, totum ad integrum vobis dono. Si quis vero homo huic nostræ constitutioni contradictor aut calumpniator extiterit, primitus iram Dei incurrere se noverit, sanctęque genitricis Dei Marię, et Domini nostri Jesu Christi offense subjacebit, necnon sanctorum apostolorum Petri et Pauli simulque omnium sanctorum, et hoc donum deinceps firmum et stabilis omni tempore maneat. S. Adalart et uxore sua Ocdila, qui donatione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Adalart. S. Stephano. S. Adselina. S. Adilmoda. S. Rodboldo. S. Adalart. S. Berart. S. Winbert. S. Adalbert. S. Cheuvisa, II nonas aprilis scripsit, datavit regnante Rodulfo rege.
(Au dos:) Adalardi, in Turuniaco [et in aliis locis], in pago Lugdunensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung