Charta qua Alcherius et uxor ejus Girbergia dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Visandono et Curtiaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Alcherius, consenciente uxore mea Girbergia, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Visandono, omnia quecumque ibi habeo, id est vineam, campos et silvam, omnem partem meam, quecumque videor tenere et possidere, quesitum et inquirendum, totum et integrum, eo tenore ut quamdiu vixero, teneam et possideam; post meum discessum, ad jam dictum locum perveniat. Dono etiam in Curtiaco omnia quecumque ibi habeo, quesitum et inquirendum, totum et integrum, omnia quecumque ibi habeo, excepto unam petiolam de campo, quam relinquo Odoni, consanguineo meo. Facio autem hanc donationem pro anime meæ remedio et omnium parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, ut Dominus in
futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Porro in vestitura omnibus annis dimidium modium de vino persolvam. Actum Petronna villa. S. Alcherii, qui fieri et firmare rogavit. S. Humberti. S. Bernardi presbiteri. S. Raynardi. S. Hugoni. S. Acart. S. Erie. S. Rodlanni. S. Eldulfi. Data mense januario, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit.
(Au dos:) Alcherii in Visandon.