CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2224     View  [Back]
Charta qua Constantinus et uxor ejus Stephana dant monasterio Cluniacensi tres pecias vineæ in villa Virgiaco.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus hominibus, qualiter ego Constantinus et uxor mea Stephana donamus Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris quę resident in comitatu Matisconense, in agro Aigiaco, in villa Virgiaco, scilicet tres pecias de vinea, quarum una residet in loco qui Craio vocatur, quantum nobis obvenit vel obvenire debet. Et in alio loco, quem ad Plantarias vocant, aliam peciam: tali tenore ut ab hac die de his duabus faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. In alio vero loco, quem Virziaco vocant, aliam peciam, terminatam de uno latere via publica, et de alio de ipsa hereditate, de duabus vero partibus terra Sancti Petri: tali tenore donamus, ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus. Post obitum quoque nostrum, nos et hęc donatio ad Sanctum [Petrum] perveniant. Sane si quis contra hanc donationem calumpniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram incurrat Dei omnipotentis. S. Constantini et uxoris ejus Stephanę, qui hanc cartam fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Sperandei. S. Amalberti. S. Duranni. S. Bilini. S. Constabuli. S. Gaini. S. Dadini. Facta carta ista mense martio, V idus ejusdem mensis, in die dominico. Rotbertus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung