CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2209     View  [Back]
Charta qua Beliardis femina dat monasterio Cluniacensi, pro anima sua et senioris sui Wiberti, tres mansos in villis Vissandono et Buferias.
In Christi nomine. Noverint cuncti fideles sanctę Dei ęcclesię, quod ego Beliardis femina, reminiscens peccaminum meorum enormitatem, pro remedio animę mee et senioris mei Wiberti, dono Domino Deo atque Sancto Petro Cluniensi, et monachis ibi sub cura dunni Odilonis degentibus, aliquid de mea hereditate quę mihi jure paterno evenit; et est sita in villa Vissando, scilicet duos mansos cum omnibus eisdem pertinentibus, id est in campis, silvis, pratis, pascuis, vineis, cum omnibus quę ibi habere visa sum, ad integrum transfundo, in perpetuum supradicto apostolo Petro et jam dictis monachis. Qui autem mansi terminantur a mane terra Arlebaldi et Bernardi, a sero terra francorum, per medium autem via publica. Dono etiam alium mansum in villa Buferia, terminatum a mane terra Letaldi, a sero terra Sancti Petri; et in Verneto Lupino unam contaminam atque unum pratum ad supradictum mansum pertinens. Dono iterum quendam exitum in Vissando qui respicit ad mansum Adelelmi. Propter calumpniam autem cujusdam filii mei, nomine Wichardi, comprimendam, dedi ei in commutationem unum mansum qui vocatur Vetula Curtis. S. Beliardis. S. Arlebaldi. S. Bernardi. S. Hugonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung