CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2126     View  [Back]
Charta qua Segaldus et filius ejus Bladinus dant monasterio Cluniacensi, pro anima Adaltrudis, uxoris ejusdem Segaldi, mansum in villa Imiringas et medietatem cujusdam castaneti in villa Davagiaco.
Quia Domini tribuente clementissima gratia hujus essentię licet fragilia adepti sumus solatia, perpendere debemus prudenti industria, ut in ea quę finem non habet vita, omnium creatoris Christi percipere mereamur suffragia sine fine mansura. Quapropter ego, in Dei nomine, Segaldus et Bladinus, filius meus, dono Deo et sancto Petro et ad locum Cluniacum, cui preest domnus et reverentissimus Odilo abbas, aliquid de mea hereditate, quę est sita in pago Matisconensi, in agro Fusiaco, in villa Imiringas, medietatem de uno manso; et de altera medietate in vestitura persolvam omni anno duos sextarios de vino. Post meum vero discessum, ad jam dictum locum ex integro perveniat. Dono etiam in Davagiaco villa medietatem de castaneto, quam ibi habeo jure paterno. Hęc igitur omnia dono Deo et sanctis ejus apostolis et prenominato loco, pro redemptione animę uxoris meę Adaltrudis, corporisque ejus sepultura; ut ab hodierno die et deinceps in usus monachorum inibi degentium jure perpetuo deveniant, absque ullius contradictione. Quod si aliquis ex heredibus meis seu qualibet alia persona huic legitimę donationi calumniam inferre temptaverit, iram Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum incurrat, nisi ad emendationem venerit. S. Segaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Bladini. S. Arnulfi presbiteri. S. Adalberti et Ebrardi presbiterorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung