CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2124     View  [Back]
Charta qua Hildinus notum facit se monasterio Cluniacensi omnes exactiones quas de eodem injuste tollebat in villis Seia, Curciaco, etc., remisisse.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris, quod ego Hildinus, reminiscens injuriarum et injustarum querimoniarum quibus multipliciter monachos Cluniacenses per multum tempus fatigando, servosque Sancti Petri vehementer affligendo, iram Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli contra me concitavi, presente domno abbate Odilone, necnon domno Viviano atque domno Warnerio cęterisque monachis prelibati monasterii, profiteor me culpabilem et reum coram Deo et sanctis ejus, et indulgentiam flagitans de preteritis, promitto emendationem de futuris; omnesque exactiones et querimonias quas injuste ac sine ulla ratione exigere solebam in villa Seia, Curciaco, alio Curciaco, Ibgiaco, Demango, Pruilingas, Belplano, Circiaco, Aionna, Jox, Buciaco, Clitgiaco, excepto salvamento quod de domno Odulrico teneo, ab hodierna die et deinceps sub tali testificatione Dei omniumque sanctorum remitto, ut nec ego, nec aliquis ex meis heredibus jam amplius repetat. Quod si quis hęc fecerit aut presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum, et sic cum diabolo cruciandus tradatur pęnis infernalibus, nisi ad emendationem et satisfactionem venerit quantocius.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung