CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2114     View  [Back]
Charta qua monachi Cluniacenses notum faciunt se terras in villis Besorniaco et Verolias cum quibusdam militibus, Artaldo videlicet et Gausfredo, commutavisse.
Ego Odilo abba monachorum Sancti Petri Cluniacensis monasterii, et omnis congregatio ejusdem æcclesiæ, et ego Oddo monachus, notas commutationes fieri volumus terrarum, quas facimus cum quibusdam militibus, cum Artaldo et Gausfredo, presentibus et futuris. Nos damus eisdem Artaldo et Gaufredo campum in villa quę dicitur Besorniacus possidendum, in longitudine ejusdem desupra Sancti Petri terminatum, et deorsum similiter Sancti Petri, et in latitudine via publica terminatum. Predicti vero milites largiuntur nobis campum unum in villa Verolia, qui terminatur superius et inferius terra Sanctæ Mariæ, et aliis partibus senderio vicinis usitato; ita tamen ut quandiu vixerint et teneant et habeant in scamio, post mortem autem eorum ex integro Sancto Petro remaneat et istud et illud. S. Artaldi et Gaufredi, qui fecerunt et firmaverunt. S. Jotserandi et Uldeverti et Willelmi, Uberti, Bernardi, Girberti, alterius Willelmi, Stephani.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung