CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2102     View  [Back]
Charta qua Achardus monasterio Cluniacensi tertiam partem ecclesiæ sancti Mauricii in villa Hisartellis ipsamque villam cum servis dat.
Postquam primus humani generis, [etc.]. Ego Achardus, tam pro redemptione animę meæ quamque etiam pro salute et requie omnium parentum meorum, cedo Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, sub tuitione domni Odilonis abbatis constitutum, aliquid ex mea hereditate, hoc est terciam partem unius æcclesię in honore sancti Mauritii dedicatę, ut ab odierna die predicti loci habitatores teneant, sine ullo contradicente. Villam vero Hisartellis, in qua hec æcclesia fundata est, post meum obitum Sancto Petro et loco supradicto dimitto, cum omnibus suis appenditiis, videlicet mansum Jocelmi, cum ipso, uxore atque ejus filiis et filiabus, eorumque hereditate; mansum Ayrardi et ipsum, cum uxore et filiis et filiabus, eorumque hereditate; mansum Constantii cum ipso et uxore et filiis hac filiabus, eorumque hereditate; et omnia quę ad ipsam villam pertinere videntur, quę meo jure obveniunt, cum servis et ancillis, cum pratis et vineis, cum silvis et molendinis, et cum omni terra culta et inculta. Et si quid in aliis locis quę huic hereditati pertinent habeo, omnia similiter dimitto. S. Achardus, Gualo, Leotaldus, Rodulfus, Gaufredus, Hubertus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung