CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2058     View  [Back]
Charta qua Ebrardus notum facit se dedisse monasterio Cluniacensi quartam partem hereditatis suæ in villa Curtaves.
Sacra Scripturarum auctoritate adtestante: «Redemptio viri sunt ejus divitie.» Quam ob causam cuncti noverint fideles Christi, quod ego Ebrardus, pro anime mee redemptione, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, monachis[que] Deo servientibus in monasterio Cluniacho, quibus preest domnus abba Odilo, quicquid possidere visus sum in villa que nuncupatur Curtaves, quartam partem scilicet de omni mea hereditate, quantum in denunciata villa predicti seniores potuerint inquirere, tali videlicet ratione, ut quamdiu vixero teneam et possideam, ac omni anno tres sestareos vini persolvam; post discessum vero meum, denominatam partem meam, nullo contradicente, accipiant, et quicquid voluerint facere faciant. Si quis hanc donationem calumniare voluerit, anathema sit. S. Ebrardi, qui hanc donationem fecit. S. Raimundi, fratris ejus, qui firmare rogavit. S. filii ipsius Witonis. S. Stephani. S. Tetelmi sacerdotis. S. Tedini. S. Bernardi. S. Maimbodi. S. Eldeberti. S. Rotberti sacerdotis. S. Bernardi.
(Au dos:) Carta Ebrardi in Curiavis (Curtavis?).
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung