Charta qua Hubertus et uxor ejus Eva atque filii et filiæ eorum dant monasterio Cluniacensi duas vineas et campum in villa Dunziaco.
Notum sit omnibus fidelibus, scilicet filiis et nostris parentibus, tam presentibus quam absentibus, quod ego Hubertus et Eva, uxor mea, cum consilio filiorum, videlicet Hugonis, Bladini, Arlegii, Artaldi, Gerardi, Assedei et Gausfredi, clerici, hac filiarum nostrarum Hildeburgis, Alexandre, atque Adeleidis, pro remedio animarum nostrarum
concedimus et deliberamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo quasdam terras sitas in pago Matisconense, in villa quæ dicitur Dunziacus, id est vineam quam adquisivimus precio nostro ex Duranno et Constancio ac Martino, simulque vineam Tetberti, servi nostri, predicte vinee conjunctam; terminat vero eadem vinea ab oriente terra Sancti Nicecii, a meridie terra Rotardi, a sero via publica, a septentrione de ipsa hereditate. Et in alio loco ejusdem ville quendam campum quem videmur possidere hereditario jure; terminat namque ex tribus partibus terra Sancti Petri, ex quarta Sancti Nicecii. Has terras jam dictas totum et ad integrum donamus Deo et prefatis ejus apostolis, scilicet ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preesse videtur, perpetualiter possidendas. Si quis vero hanc cartam violare temtaverit, iram incurrat omnipotentis Dei, et ut firmior habeatur, manibus propriis eam firmavimus, et manibus filiorum consanguineorumque et fidelium nostrorum firmare facimus. S. Huberti et uxoris ejus Eve, qui hanc donacionem fecerunt. S. Hugonis, S. Bladini, S. Arlegii, S. Artaldi, S. Geraldi, S. Assedei, S. Gausfredi, filiorum ipsorum.
(Au dos:) Umberti in Donziaco.