CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2023     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Vinosa et Istriniaco inter monasterium Cluniacense, ex una parte, et Narduinum Gauzmarumque, ex altera.
Placuit atque convenit inter venerabilem virum domnum Odilonem abbatem, et congregationem Sancti Petri Cluniensis monasterii, necnon et ab alia parte Narduino atque Gauzmaro, ut terras eorum inter se comutarent; quod ita et fecerunt. In primis donat atque comutat Narduinus et Gauzmarus a parte Sancti Petri aliquid ex rebus eorum, que sunt site in pago Cabilonense, in villa que vocant Vinosa: hoc est vinea una qui terminat ex omnibus frontibus terra Sancti Petri. Similiter, in compensatione harum rerum donat atque comutat domnus abba a partibus Narduini atque Gauzmari, in pago Cabilonense, in villa Istriniaco, quantum visus fuit habere Girfredus. Infra istas terminaciones, totum at integrum inter nos commutamus, ut faciat unusquisque de eo quod accipit quicquid voluerit, absque ulla contradictione. S. Narduini, S. Gauzmari, qui commutatione ista fieri et firmare jusserunt. S. Vuitberti. S. Ornadi. S. Drogoni. S. Gisleberti. S. Ansedei. Aymo, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Scammium Arduini in Vinosa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung