CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2022     View  [Back]
Charta qua Bernardus notum facit se res quas habet aut habiturus est consuetudinesque in villis Marziaco, Varengis et Tilliaco monasterio Cluniacensi dedisse.
In nomine individuę Trinitatis. Notum sit [cunctis fidelibus sanctę matris ęcclesię], quod ego Bernardus, pro amore Dei et redemtione animę meę [et omnium parentum meorum], dono Deo ac sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex ereditate mea que est posita in episcopatu Matisconensi, in villa Marziaco, tertiam videlicet partem quam habeo ex his que fuerunt patris mei, et hoc quod post discessum matris mee, mee parti debet evenire. In alia quoque villa que vocatur Varengis, similiter omnem tertiam partem quam ad presens possideo, et aliam que post mee matris obitum habere debeo. Et eodem simili modo peromnia, sicut in his villis denominatum est, dono in villa Tilliaco eandem partem cum silva que vocatur Vabrensis. Omnes ergo consuetudines quas in is villis habebam, cum omnibus appenditiis suis, pratis videlicet, campis, pascuis, silvis, [exitibus et regressibus, totum ad integrum,] dono Deo et jam dicto loco. Si quis vero, aut vir, sive femina, contr hanc mee donationis cartam ullam voluerit inferre calumniam, [omnibus maledictionibus quę in veteri Testamento continentur subjaceat, et in futuro judicio non electorum sed reproborum consors in ęterna damnatione pereat.] S. Bernardi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Achardi clerici, fratris sui. [S. Ildini, Constantini, Gisleberti, Udalrici, filii Gisleberti.] S. Joceranni de Digonio. [S. Wichardi. S. Walterii, filii.] S. Rainerii de Soloniaco. [S. Achini. S. Joceranni, filii Gisleberti.]
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung