CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2016     View  [Back]
Charta qua Aymiricus dat monasterio Cluniacensi hereditatem suam in loco qui dicitur ad Plesques et alodum in Cavaniaco.
Oportet igitur unicuique homini terrena substancia possidenti, ut dum possessio terrena pre manibus habetur, tractare aliquo modo qualiter animam suam salvare possit, et dato terreno precio, mercare cœlestia queat. His et hujusmodi instructus exemplis, ego Aymiricus, pro salute animæ meæ et patris mei Aymirici, et matris meæ Hildeardis, et fratris mei Amlardi, et uxoris suæ et filiis suis, et pro adipiscenda æterna requie, cœdo Deo et Sancto Petro Cluniaco, hoc est hereditatem meam, qui vocatur ad Plesques, in quantum michi ibi videtur habere, duas partes, tercia vero parte relinquo filie meæ; tamen si mortua fuerit sine filiis aut filias, ejus pars remaneat Sancto Petro. Et in alio loco alodum qui nuncupatur Cavaniaco, partem meam similiter. Hanc ereditatem meam concedo Deo et Sancto Petro Cluniacensis, in presentia domni Odulonii abbatis, ita ut ab hodierna die sit Deo et Sancto Petro et monachis ibi famulantibus sine ulla contradictione.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung