CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2012     View  [Back]
Charta qua Wandalmodis dat monasterio Cluniacensi medietatem ecclesiæ sancti Saturnini et terræ ad eam pertinentis in loco ejusdem nominis.
Cunctis secularibus actibus deditis magnopere est procurandum, ut in quantum se minus idoneos in ea que sunt spiritalia perspiciunt, tanto amplius ab his quos Deo vinctos non ignorant subsidium efflagitare non dubitent, quatinus eorum ope et auxilio subnixi invenire queant placatum quem a se in multis intellegunt offensum. Ideoque ego Vuandalmodis jamjamque, ut credo, pene exanimis, post mei conditoris suffragium, universam spem meam pono in Petro et Paulo, principibus apostolorum; et ut ipsi suis precibus pro meis erratibus faciem summi Dei exorent enixius, dono eis et ad locum Cluniacum de mea hereditate aliquantulum, optans eos plus mei animi suscipere affectum quam hujus oblationis pensum. Est autem dimidia æcclesia in honore sancti Saturnini dicata. Vocant etiam incole hunc locum ad Sanctum Saturninum. Constat vero eum in episcopatu Matisconensi positum. Hanc etiam cartam stabilem et firmam esse volo, meisque fidelibus firmandam trado. Cum medietate vero ipsius ecclesię dono etiam medietatem quę ad eam respicit terrę. S. Vuandalmodis, quę hanc donationem sanctis supradictis apostolis fecit. S. Otgerii.
(Au dos:) Carta Vuandalmodis, de ecclesia Sancti Saturnini, in episcopatu Matisconensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung