CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1997     View  [Back]
Charta qua Rotardus, filius Ermenaldi, dat monasterio Cluniacensi vineam et campum in villa Rufiaco.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus atque futuris, quod ego Rotardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Rufiaco, hoc [est] vineam unam in Villa Profunda; terminat autem de tribus partibus terra Sancti Petri, a sero ex mea hereditate. Dono etiam unum campum in predicta villa, qui vocatur Frumentalis, tenens perticas quadraginta in longitudine, et in latitudine perticas duas et semis. Hanc autem donationem facio pro remedio anime patris mei Ermenaldi, in loco sepulture. S. Rotardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. S. alii Bernardi. S. Dodonis. S. Otberti. S. Tetberge. S. Geraldi. S. Andree. S. Rainardi. Data per manus Richardi sacerdotis, die veneris, VI kal. novembris.
(Au dos:) Rotardi in Rofiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung