CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1988     View  [Back]
Charta qua Armannus levita dat monasterio Cluniacensi res suas in comitatibus Tricastinensi et Vivariensi.
Sacrosanctę Dei ęcclesię constructę in honore sancti Petri Cluniensis. Igitur ego, in Dei nomine, Armannus levita dono Deo et Sancto Petro, ubi domnus Odilo abba esse videtur, alodia quę de parentum meorum legibus mihi advenerunt, et que abhinc adquirere potero, in campis, in vineis, cultis et incultis, in pratis, in arboribus, in aquis aquarumve decursibus. Quia Scriptura dicit: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis;» et: «Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum,» propterea dono Deo et Sancto Petro supradictas res quę sunt sitę in comitatu Tricastinense, in vicaria Bergogiaię, et in alio comitatu, scilicet Vivariense, in vicaria Legernatense, in villa quę dicitur Orsolatis, quanta mihi pars ibi obvenit vel obvenire debetur, totum ad integrum dono, in tali vero ratione, dum ego vivo, usum et fructum mihi reservo; post meum quoque discessum, ista conventio Deo et Sancto Petro permaneat, sine ulla tardatione, omnique anno, in vestitura, sextarios IIII. Sane si quis de propinquis meis vel heredibus istam cartam disrumpere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed ira Dei superveniat eis, et cum Datan et Abiron et Juda traditore sit eorum pars in infernum; sint maledicti sicut Judei qui dixerunt Domino Deo: «Scientiam viarum tuarum nolumus.» Et postea carta ista firma et stabilis permaneat. Acta die sabbato, mense martio. S. Armanni levitę, qui fieri et firmare rogavit, et manu propria signavit. S. Ugonis. S. Riberti levitę. S. Ansemonni presbiteri. S. Orsoni. S. Logerii clerici. S. Laciniani. S. Stephani. S. Bernacheri. S. Leotoardi. Pontius presbiter scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung