CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1972     View  [Back]
Charta qua Adraldus dat monasterio Cluniacensi, pro anima filiorum suorum Acardi et Raimundi, quasdam res cum servo in villis Aiona et Sarrerias.
Sacrosanctę Dei ecclesię in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dedicate, quę vocatur Cluniacus. Noverint cuncti fideles, quod ego Adraldus dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis, pro animabus filiorum meorum Acardi et Raimundi, aliquid ex rebus meis, que sunt site in pago Matisconense, in villa Aiona, hoc est curtilum et vineam et pratum et salcetum insimul tenente; terminat de tribus partibus terra Sancti Petri et Sancti Andreę, et de quarta parte via publica. Infra istas terminationes, duas partes vobis dono pro absolutione animarum filiorum meorum, et tertiam partem pro memet ipso dono de supradicto curtilo. Dono etiam servum, nomine Sicerium, servum ad serviendum Deo et jam dictis apostolis. Dono etiam in villa Sarrerias terram illam quam Leifinus, presbiter, dedit in filiolatico filio meo Raimundo; terminat ipsa terra de tribus partibus terra Aimonis, de quarta parte via publica. Hec omnia suprascripta dono ab hodierno die et deinceps, pro animabus filiorum meorum et mea, ut pius Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Actum castro Bertiaco publice. S. Adraldi, qui fieri et firmari rogavit. S. Adalacis, uxoris Acardi. S. Alexandrę. S. Vualburgis. S. Heldini. S. Roberti. S. Stephani. S. Bladini presbiteri. S. Constantini presbiteri. S. Humberti. Data die dominico, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung