CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1964     View  [Back]
Charta qua Humbertus et uxor ejus Girbergia dant monasterio Cluniacensi mansum indominicatum servosque in villa Belosia.
Omnis homo quandiu in salo presentis vitę agonizat, summa vi atque ingenio studere debet, ut ex rebus quas jure hereditario possidere videtur ęterna premia mercetur, juxta Precursoris vocem: «Jam securis ad radicem arboris posita est.» Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quod ego Humbertus et uxor mea Girbergia, reminiscentes pondus peccatorum nostrorum, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus abba Odilo, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Viriaco, hoc est mansum indominicatum in villa Belosia, cum omnibus quę ad ipsum aspiciunt vel aspicere videntur, vineis, campis, pratis, silvis, [terris] cultis et incultis, quesitum [et] ad inquirendum, totum ad integrum. Facimus autem hanc donationem tali tenore, ut quamdiu vixerimus nos duo teneamus et possideamus, et post nostrum obitum ad jam dictum locum perveniant, ita tamen ut qui primus ex nobis obierit, ille mansus perveniat ad Sanctum Petrum ubi Bernardus stat, in villa Colongicas; omnibus vero annis, in vestitura, dimidium modium de vino persolvemus. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit, omni maledictioni subjaceat; cogente autem judiciaria potestate, auri untias X persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Donamus etiam servos et ancillas quos habemus in supradicta villa utriusque sexus. Actum Cluniaco publicę. S. Hunberti et uxoris ejus Girbergię, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rainaldi. S. Odilonis. S. Azonis. S. Aimonis. S. Giraldi. S. Ansalti. Data mense decembri, regnante Hugone rege anno VII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung