Ordine divinę dispensationis, cum primum sacris legibus a patriarchis et prophetis, tum etiam humanis consulibus et regibus motus populorum comprimeretur post tempora incarnati Verbi ignea ronphea in ostio paradisi, fonte lateris Christi exti[n]cta, ut regnum Dei
violentius raperetur, cepit status ecclesiarum ab apostolicis viris piis moribus informari, et demum a sanctis viris et abbatibus in subditorum mentibus regularis ordo disponi, ut per eam currentibus facilis cęlestis patrię videretur ascensus. Sicque fit ut quanto quis per exempla pietatis paterno cultu se ad excelsa erigens processerit, et subditis ad cęlestia sequendi ducatum prebuerit, tanto a remuneratore Deo multiplex mercedis et filiationis fęnus percipiat; et quoniam ad prelatos respicit quicquid a subditis delinquitur, exemplum pravę vitę et neglegentiam subditorum sententia divini examinis ignis gehennę inexaustus vindicat. Quapropter ego Maiolus, Sancti Petri Cluniacensis cenobii abba indignus, presentibus atque futuris omnibus generatim notum esse volo, quia hec et hujuscemodi mente pertractans, ętate defatigatus, officiis quoque corporis imminutus, dum minus me pastorali cura idoneum persentisco, beati Benedicti capitulatim de constituendo abbate sollicitudinem premonitus, cum omnibus fratribus meis, filiis et conservis beati quidem Petri, pridem electum fratrem ac filium monachis Odilonem reelegimus et abbatem esse decernimus, ne insolentia nostrę infirmitatis ordo deterescat, et repulsam in aliquo patiatur, Deo propitio semper ad meliora provehendus. Et ne tegnam alicujus excusationis pretendat (nam sicut quis indigne ad regimen incautus aspirat, ita si quis dignus refugit, merito constringendus habetur), consilium episcoporum et abbatum adhibuimus, et sicut Cluniacense monasterium, Deo auctore, a Wilelmo duce fundatum, nomine principis apostolorum sacratum, privilegiis Romanę sedis insignitum, regalibus preceptis confirmatum, a reverendis quoque abbatibus domno Bernone atque Oddone, necnon Heymardo ordinatum constat, ita cum omnibus abbatiis, locis et cellis, ubi ubi eorum vel nostro tempore adquisitis, predicto fratri ordinandum tradimus, atque tam ad ordinem
servandum, secundum beatum Benedictum et instituta patrum nostrorum, quam ad res disponendas sub omni integritate, propitia divinitate, vinculum obedientię adstringimus, et abbatem unanimiter omnes proclamamus. Hujus vero electionis et ordinationis ejus seriem per consultum, ut diximus, primatum, comitis etiam nostri et advocati Aynrici ducis, necnon et Ottonis litteris sancciri precipimus, atque regulariter cęlebratam ordinationem in Christi nomine confirmavimus, et a patribus ac fratribus nostris, scriptis confirmari precati sumus. Acta Cluniacensi cenobio feliciter. Amen. Ego Maiolus abbas huic electioni assensum prebui et signavi. Rodulfus rex. Burchardus archiepiscopus. Hugo episcopus Genevensis. Aynricus episcopus Lausonensis. Hugo episcopus. Teuto abbas. Lambertus comes. Borchardus comes. Adalbertus comes. Rothardus. Bladinus. Siemfredus. Achedeus. Vuibertus. Aldoardus. Lanfredus. Pontius. Aymo. Ingelbertus. Fulcherius. Ingelrannus. Torincus. Vuarnerius. Ugo. Archimbertus. Joannes. Acbertus. Arbertus. Evrardus. Mainbertus. Rainardus. Silicius. Ugo. Berlannus. Benedictus. Austerius. Vivianus. Eldebertus. Girardus. Oddo. Aldebaldus. Jotaldus. Pontius. Aymo. Aynricus. Stephanus. Girbaldus. Grimaldus. Ricfredus abbas. Ermenfredus episcopus. Vivianus. Malguinus. Vuitmarus. Humbertus. Radigisus. Robertus. Oddo. Anselmus. Rodulfus. Unebaldus. Ingelbaldus. Vuido. Emeno. Adalardus. Leutmarus. Armannus. Amizo. Andraldus. Girvinus. Benedictus. Leutelmus. Martinus. Ammolus. Petrus. Dominicus. Cristianus. Paulus. Cristaldus. Rainerius. Eustorgius. Lambertus. Lanfredus. Bonushomo. Rotmannus. Ermenfredus. Arlefredus. Humbertus. Huic electioni subscripserunt Leotaldus archiepiscopus, Vualterius
episcopus, Hugo abbas, Vuago abbas, Tetbaldus abbas, Vuarembertus abbas, Vuillelmus abbas, Maiolus prepositus, Vulterus prepositus, Gundulfus, David, Aynricus, Sendelenus.