CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1916     View  [Back]
Charta qua wadii Ademari, videlicet Eva, uxor ejus, et Arleius dant monasterio Cluniacensi, de rebus et pro anima ipsius Ademari, vineam pratumque in villis Varenniaco et Marciaco.
In divinis scripturis invenimus insertum: «Quia redemptio viri divitie anime [ejus] sunt.» Quapropter ego Arleius et Eva, vuadii Ademari, donamus Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo, aliquid ex rebus ejusdem Ademari pro anima ejus: hoc est in villa Varenniaco, in Montelio, hoc est vineam unam; terminat a mane ipsa vinea terra Constantii, et a medio die pascuariis, a sero terra Aucdoardi, a certio terra Sancti Petri. Donamus etiam in villa Martiaco pratum unum; terminat a mane fossaticum manufactum, et de tribus partibus terra Sancti Petri. Donamus omnia hæc pro remedio anime ejus, ut Dominus in gremio cum Abrahe patriarche collocare dignetur. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem inferre voluerit, auri untias tres persolvat. Actum Cluniaco publice. S. Arlei et Eve, uxoris ejusdem Ademari, vadiis ejus. S. Antenni, filii ejus. S. Azelini et Arnulfi, fratris ejus. S. Aucdoardi. S. Angelelmi. S. item Arlei. S. Constabulis. S. Achart. S. Johannis. S. Heldini. Data mense februario, die veneris, regnante Hugone rege anno V. Evrardus levita indignus scripsit.
(Au dos:) Carta quam fecerunt Arleius et Ava, uxor Ademari, qui fuerunt vadii ejus. In Montelio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung