CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1827     View  [Back]
Charta qua Wicherannus, consentiente filio suo Hugone, dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum cum vinea in villa Alta Via.
In Christi nomine. Ego Wicherannus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animę meę vel parentum meorum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Eduense, in villa Alta Via vocatur: hoc est unus mansus indominicatus cum vinea simul tenente, et omnia quę ad ipsum aspiciunt vel aspicere videntur: hoc sunt campi, silvę, prata, aquę aquarumque decursus, omnia in omnibus, quesitum ad inquirendum. Qui autem contradixerit, auri uncias II componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Matiscono puplicæ. S. Wicheranni, qui donavit et firmare rogavit. S. Ugonis, filii ejus. S. Leterii. S. Bernardi. S. Giroldi. S. Raculfi. S. Flotberti. S. Seuveni. S. Badili. S. Arnulfi. S. Bavonis. S. Girardi. S. Rotdulfi. Data per manum Rotdulfi levitę, VIII kalendas augusti, anno IIII Hugonis regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung