CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1795     View  [Back]
Charta qua Petrus dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum campumque in villa Rufiaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensi cenobio. Ego, in Dei nomine, Petrus dono ad jam dictum locum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Maticensi, in villa Rufiaco, in agro Veschennias, hoc est mansum unum indominicatum cum omnibus appenditiis suis: hoc est campis, pratis, vineis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum; terminat autem a mane terra Hildini, a medio die via publica, a sero de ipsa hereditate. Dono etiam in ipsa villa campum unum qui vocatur Rodgomno, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Isnardi, a sero de ipsa hereditate. Hæc autem omnia trado eo tenore, ut quamdiu ego vixero teneam et possideam; post meum vero discessum, ad jam dictum locum perveniat. In vestitura vero dono dimidium modium de vinu. S. Petri, qui fieri et firmare rogavit. S. Bertini. S. Arlulfi. S. Aldoeni. S. Otberti. S. item Otberti. S. Otberti. S. Nadali. Actum Cluniaco, regnante Hugone rege anno II.
(Au dos:) Petrus in Rufiaco, in agro Veschennias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung