CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1792     View  [Back]
Charta qua Æimo (Aimo) dat monasterio Cluniacensi pratum infra capellam sancti Leodegarii et partem campi ad Vetus Furnum.
Dominus ac redemptor humani generis, suorum fidelium salutem desiderans, per semet ipsum protestatur, dicens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego, in Dei nomine, Æimo dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Galoniacense, subtus capellam Sancti Leodegarii: hoc est pratum unum quod terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri, a sero Bernardi et heredum suorum, a cirtio rivo volvente; et faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps. Et dono in alio loco, ubi dicitur ad Vetus Furnum, de uno campo quantum in eo visus sum habere: ea ratione, ut quandiu vixero teneam et possideam, et in vestitura, singulis annis, de mea divisione, videlicet ipsius campi, septimam semper gerbam ad opus fratrum persolvam; et post meum discessum cum omni integritate ad Sanctum Petrum perveniat. Actum villa Maserias publice. S. Æymonis, S. Bernardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Anselmi presbiteri. S. Duranni. S. Hugonis. Signum Wilelmi. Data mense junio, anno I regis Hugonis. Rostagnus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung