CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1790     View  [Back]
Charta qua Winiterius dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Marsiaco.
Igitur, in Dei nomine, ego Winiterius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur donnus Maiolus, abba, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Marsiacense, in ipsa villa: hoc est curtilum cum manso indominicato, qui terminatur a mane via publica, a meridie de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Petri Cluniensis, a cirtio via publica. Et dono in ipsa villa unum pratum, ubi in Brolios vocant, terminatum a mane terra Sancti Petri Cluniensis, a meridie terra Eldradi sacerdotis, a sero Sancti Petri de Marsiaco, a certio Agdoardi; et habet in longum perticas IIII. Dono etiam unum campum, ubi ad Castaniera vocant, qui terminatur a mane terra Ademari, a meridie communali, a sero terra Constantii, a certio increpito. Infra istas terminationes, totum quod habeo dono ad prefatum locum, tali tenore, ut quandiu vixero usum et fructum habeam, et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat; sed singulis annis duos sextarios de musto in vestitura persolvam. Si quis hoc contradicere voluerit, auri libras III componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordono publice. S. Winiterii, qui fieri et firmare rogavit. S. Adaldradi, qui consensit. S. Anastasii. S. Amandi. S. Duranni. S. Dominici. Data per manum Eldradi, die lunis, mense magi, anno I Hugonis regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung