CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1769     View  [Back]
Charta qua Ramnaldus dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Turniaco et sylvam in villa Seia.
Principium Unigeniti Patris choruscando miraculis visibile mundo apparens quibusque precipit fidelibus ut adquirant ęterna e propriis rebus. Unde ego Ramnaldus dono ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis, quę sunt sitę in pago Maticensi, in villa Turniaco, curtilum scilicet cum mansione indominicata, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit, meam partem totam ad integrum, sicut ego teneo; terminatur autem a mane et sero via publica, a medio die Puteolo, a circio terra Wichardi cum suis heredibus. Dono in alio loco, in villa Seia, silvam quę terminatur a medio die terra Sancti Petri et via, a sero via festali, a circio terra Heldini cum suis heredibus, a mane via publica et fontana Ansfredi, ut faciant ab hodierno quicquid facere voluerint. Actum Cluniaci publice. S. Ramnaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Maioli, Ornadi, Aremberti, Gislardi, Witberti, Heldini, Aydoardi, Ingelelmi, Algrimi. S. Gislę. S. Leotaldi et Gotefredi, filiorum ejus. Rotbertus scripsit, regnante Hugone. Accepi equum ab eis, valentem libram unam.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung